Latinitas nondum censa

Margarita Wallström

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gunilla Carlson, olim minister evolutionis internationalis, cum Margarita Wallström anno 2010 picta

Margarita Wallström, vulgo plene Margot Elisabeth Wallström (Skellefteå in oppido nata die 28 Septembris 1954), sodalis factionis socialis democraticae, est politica Suecica et internationalis.

Margarita Wallström (ad sinistram partem), Stephanus Löfven, Carina Wanngård, Carina Jämtin, Magdalena Andersson die 7 Septembris 2014 Holmiae congredientes

Legata est ad Parlamentum Suecicum ab anno 1979 ad 1985. Intra Sueciam ministra meruit pro rebus civilibus ab anno 1988 ad 1991, mox etiam ministra culturae annis 19941996, deinde ministra rerum socialium usque in annum 1998. Postea commissaria fuit commissionis Europaeae, praeside commissionis Romano Prodi de circumiectis naturalibus, annis 19992004, atque vicaria praeses commissionis, praeside Iosepho Emmanuele Barroso, usque in annum 2010. Eo anno legata specialis creata est, iuxta secretarium generalem Consociationis Nationum, de vi stuprosa bellis adhibita. Quo officio annos quattuor impleto ad Sueciam redita est. Ibi comitiis anno 2014 habitis, victore Stephano Löfven, Margarita Wallström ministra rerum externarum die 3 Octobris 2014 facta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaritam Wallström spectant.
Consilium ministrorum Suecicum Stephani Löfven 2014–
Coat of arms of Sweden.svg
Magdalena Andersson • Abraham Baylan • Petrus Bolund • Sven Ericus Bucht (2014–2019) • Iohannes Dahlgren (2019–) • Michael Damberg • Anna Ekström (2016–) • Thomas Eneroth (2017–) • Petrus Eriksson (2016–2019) • Mathildis Ernkrans (2019–) • Gustavus Fridolin (2014–2019) • Helena Fritzon (2017–2019) • Aida Hadžialić (2014–2016) • Anna Hallberg (2019–) • Helena Hallengren (2018–) • Petrus Hultqvist • Anna Johansson (2014–2017) • Morgan Johansson • Ylva Johansson • Mahometus Kaplan (2014–2016) • Helena Hellmark Knutsson (2014–2019) • Alicia Bah Kuhnke (2014–2019) • Amanda Lind (2019–) • Anna Linde (2016–) • Åsa Lindhagen (2019–) • Stephanus Löfven • Isabella Lövin • Jennie Nilsson (2019–) • Christina Persson (2014–2016) • Åsa Regnér (2014–2018) • Åsa Romson (2014–2016) • Ardalan Shekarabi • Carolina Skog (2016–2019) • Annika Strandhäll • Margarita Wallström (2014–2019) • Gabriel Wikström (2014–2017) • Andreas Ygeman (2014–2017, 2019–)
Ministri culturae Suecici