Mare Flavum

E Vicipaedia
Tabula geographica ("Yellow Sea" est Mare Flavum)

Mare Flavum[1] (Sinice 黃海) est corpus aquae quod inter Sinas et Coream iacet. Mare Occidentale sunt alia nomina maris.

Naves in mari Flavo prope ad Portum Eduardi

Situs[recensere | fontem recensere]

A parte orientali paeninsula Coreana a mari Iaponico mare Flavum separat; per fretum Coreanum ad mare Iaponicum iter navigationis est. Ad meridiem mare Flavum mari Sinensi Orientali adiacet; confinum eorum est linea ab extremitate Coreae australi ad ostium fluminis Caerulei. Pars septentronalis maris Flavi saepe mare Bohaiense nuncupatur; ibi et sinus Leaotungensis paeninsulam Leaotung a terra continente separat.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Flumen Flavum et Leao flumen in mare Flavum effunduntur.

Portus[recensere | fontem recensere]

Ultima Sinarum, cuius pars nunc est Portus Arturi priscus, et Portus Eduardi (Wēihǎi) portus maris Flavi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hoanges et Kianges. Tous les deux se déchargent dans la Mer Jaune, Lat. Mare Flavum" (p. 5 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 35°0′0″N 123°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!