Marcus Valerius Romulus
Appearance
Marcus Valerius Romulus (natus circa annum 294, mortuus 309) filius fuit imperatoris Maxentii et Valeriae Maximillae, filiae Diocletiani imperatoris.
Honores
[recensere | fontem recensere]Pater Maxentius, qui a die 28 Octobris 306 usurpator Romae regnavit, eum annis 308 et 309 ad honorem consulis sustulit, quem autem alii Augusti Galerius et Constantinus I non probaverunt.
Consecratio
[recensere | fontem recensere]Cum mortuus esset, in Mausoleo Maxentii apud Romam sepultus et consecratus est[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 253
Antecessores: *Romae: Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII et Galerius Valerius Maximinus Caesar |
Consul 308 cum Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maxentio Augusto |
Successores: *Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus II et ipse II
|
Antecessores: *Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus X et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII
|
Consul 309 cum Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maxentio Augusto II |
Successores: *Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
|