Valeria Maximilla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Valeria Maximilla
Res apud Vicidata repertae:
Valeria Maximilla: imago
Nativitas: 280;
Obitus: 312;

Familia

Genitores: Galerius;
Coniunx: Maxentius
Familia: Valerius

Valeria Maximilla (nata saeculo 3, mortua post 28 Octobris 312) filia imperatoris Galerii fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Mater Valeriae prima uxor Galerii fuit, cuius nomen nescimus. Circa annum 293 Maxentio filio Maximiani Augusti nupsit. Maxentius ex ea duos filios habuit: Marcum Valerium Romulum (natum circa annum 294) et alium, cuius nomen ignotum est. Ille anno 309 mortuus, hic post patrem anno 312 victum a Constantino imperatore caesus est. Maxentius autem, postquam pater anno 305 imperio se abdicavit, 28 Octobris 306 se ipsum imperatorem fecit et Italiam atque Africam regnabat. Valeria Maximilla nunc imperatrix fuit. 28 Octobris 312 Maxentius a Constantino victus est atque proelio vitam amisit. Nihil de Valeria posthac audimus[1].

References[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 292