Marcus Petronius Sura Septimianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Petronius Sura Septimianus (quo anno natus sit, nescimus; mortuus est anno 190 vel 192) senator Romanus saeculo secundo exeunte fuit. Patria Italia vel Africa fuit. Pater eius Marcus Petronius Mamertinus anno 150 consul suffectus, avus Marcus Petronius Sura procurator imperatoris erat. Frater Marcus Petronius Sura Mamertinus anno 182 consulatum ordinarium gessit. Ipse anno 190 consul ordinarius creatus est. Iussu Commodi imperatoris una cum fratre necatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 676


Antecessores:
Decimus Iulius Silanus et Quintus Servilius Silanus
Consul
190
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Commodo Antonino Augusto VI
Successores:
Popilius Pedo Apronianus et Marcus Valerius Bradua Mauricus