Marcus Valerius Bradua Mauricus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Valerius Bradua Mauricus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 206) senator Romanus fuit secundo et tertio saeculo. Ortus est ex Liguria, pater eius Marcus Valerius Bradua Claudianus anno 172 consul suffectus erat. Ipse anno 191 consul ordinarius creatus Romae operum publicorum curator fuit, deinde curator aquarum aquaeductis urbis praepositus est, anno 197 censitor provinciae Aquitaniae fuit. Anno 206 denique proconsul Africam administravit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1107


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus VI et Marcus Petronius Sura Septimianus
Consul
191
cum
Popilio Pedone Aproniano
Successores:
Imp. Caesar Lucius Aelius Aurelius Commodus Augustus VII et Publius Helvius Pertinax II