Marcus Peducaeus Plautius Quintillus

E Vicipaedia

Marcus Peducaeus Plautius Quintillus (natus ante annum 145; mortuus est post annum 197) senator Romanus secundo saeculo exeunte fuit. Pater eius Plautius Quintillus anno 159 consul ordinarius fuit, sed a Peducaeo quodam adoptatus est. Fadillam, filiam Marci Aurelii in matrimonium duxit. Anno 177 cum Commodo Caesare consul ordinarius creatus est. Anno 193, post mortem Commodi et Pertinacis] imperatorum contra Didium Iulianum Augustum dixit, qui legationem ad Septimium Severum de deditione mittere in voluit. Nonnullis annis post, circa annum 205 a Septimio Severo coactus est, ut sibi mortem conscisceret[1], quod a delatoribus coniurationis accusatus erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio, Res Gestae LXXVII 7,3-5. Confer: Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 1117


Antecessores:
Titus Pomponius Proculus Vitrasius Pollio II et Marcus Flavius Aper
Consul
177
cum
Lucio Aurelio Commodo Caesare
Successores:
Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus et Decimus Velius Rufus Iulianus