Plautius Quintillus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Plautius Quintillus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus ex Italia ortus secundo saeculo fuit. Pater eius Lucius Epidius Titius Aquilinus, consul anni 125 fuit. Ceioniam Fabiam, filiam Lucii Aelii Caesaris et sororem Lucii Veri imperatoris, in matrimonium duxit. Anno 159 consulatum ordinarium gessit[1]. Frater Lucius Titius Plautius Aquilinus, consul ordinarius anno 162 erat, filius eius Marcus Peducaeus Plautius Quintillus anno 177 cum Commodo imperatore consul ordinarius creatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1117
  2. Antony Birley, Mark Aurel, Monachii 1977, p. 93


Antecessores:
Sextus Sulpicius Tertullus et Quintus Tineius Sacerdos Clemens
Consul
159
cum
Marco Statio Prisco Licinio Italico
Successores:
Appius Annius Atilius Bradua et Titus Clodius Vibius Varus