Marcus Maecius Celer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Maecius Celer (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius provincia Hispania Citerior erat. Circa annum 94 legatus legionis in Syria militabat[1]. Anno 101 consul suffectus creatus est[2]. Lucius Roscius Aelianus Maecius Celer consul suffectus anni 100 fortasse frater est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Statius de eius profectu Silvas III 2 scripsit.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 636