Lucius Roscius Aelianus Maecius Celer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Roscius Aelianus Maecius Celer (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Hispania fuit. Fortasse filius est Marci Roscii Coeli, consulis anni 81[1]. Ipse Roscius tribunus militum Legionis IX Hispanae bello contra Chattos anno 87 interfuit, quo dona militaria meruit. Tum fuit Xvir stlitibus iudicandis, quaestor Domitiani imperatoris, deinde tribunus plebis et praetor, anno 100 ultimis mensibus consul suffectus creatus est. Fuit proconsul Africae annio 116/117 vel 117/118[2]. Marcus Maecius Celer, consul suffectus anni 101, fortasse frater eius erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John D. Grainger, Nerva and the crisis of roman succession in AD 96, Londinii 2003, p. 125
  2. ^Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1137