Marcus Iunius Silanus (consul 15)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Iunius Silanus (natus ignoto anno, mortuus anno 38 ante 24 Maii) senator Romanus fuit. Pater Gaius Iunius Silanus, mater Appia Claudia fuit. Fratrem Decimum Iunium Silanum habuit, qui stupri cum Iulia Minore accusatus anno 8 relegatus est, et alium Gaium Iunium Silanum, qui anno 10 consul ordinarius creatus est. Ipse anno 15 ab 1 Iulii consul suffectus cum Druso Iulio Caesare erat. Praeterea frater Arvalis erat. In senatu orator bonus multum potuit, saepe primus sententiam dixit. Anno 20 etiam impetravit, ut frater Decimus revocaretur et anno 22 annos non iam consulibus esse nominandos, sed tribunicia potestate imperatoris[1]. Filia Iunia Claudilla anno 33 Caligulae nupsit, sed ante annum 37 mortua est. Altera filia Iunia Silana erat. Anno 38 Caligula eum ad vitam suam finiendam coegit[2], quod nausea causa imperatorem in itinere per mare turbatius sequi negaverat. Caligula eum accusavit, quod naufragii spe et imperatoriae dignitatis cupidine Silanus navem secum non conscendisset[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales III 57,1
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 69
  3. Suetonius Caligula XXIII 3. Philo, Legatio ad Gaium IX-XI