Legatio ad Gaium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Legatio ad Gaium vel De virtutibus[1] est liber a philosopho Iudaeo Philone Alexandrino Graece compositus quo Iudaeorum causam adversus eorum persecutorem, imperatorem Romanum Caligulam, agebat qui statuam sui sub Iovis vocabuluo in sanctissimo templo Hierosolymitano consecrandam iusserat. Hoc opus nisi iam mortuo Caligula publicari non potuit ː itaque unum ex ultimis Philonis scriptis aestimatur. Ad imperatorem Claudium destinabatur, qui ei persuaderet ut Iudaeos tamquam Romanorum socios fidissimos respiceret tuereturque.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Anno 39 Iudaei Alexandrini theologicum philosophum Philonem, ob aetatem simul atque dignitatem (frater alabarchi erat), cum quattuor aliis legatis designarunt quem ad Gaium mitterent questum de sceleribus non Iudaeorum urbis incolarum qui, cognita ira imperatoris erga Iudaeos, eos domibus expellebant, bona furabantur, ipsos nonnumquam impune interficiebant atque omnium pessimum in synagogas Augusti statuas vi introducebant. Nam Caligula ut deum a subiectis venerari volebat ac solis recusantibus Iudaeis indignabatur. At Alexandrini occasione abutebantur dum pietatis sub specie inveterato odio nimis saeviter indulgent. Simul legati iura civica Alexandrinorum Iudaeorum imperatoriis rescriptis confirmanda susceperant. Qui a Gaio primum benigne accepti, mox irrisi et male mulcati, cognoverunt Gaium legato Syriae litteras scripsisse iubentes colosseam sui statuam in Hierosolymitanum templum consecrandam. Tum rem mandatam frustra sese suscepisse intellexerunt. In libro suo Philo satis rhetorice narrabat primo de orbis terrarum gaudio cum Gaius ad imperium pervenit, deinde de eius vitiis ac maximis sceleribus, postremo de legatione sua et desperatis conatibus cum regis Herodis Agrippae tum legati Syriae Petronii ad consilia principis erga Iudaeos immutanda vel saltem tardanda. Ita ex eventu providentia divina Iudaeos e maximo periculo per Gai mortem servasse videbatur.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Legatio ad Caium, Parisiis, Éd. du Cerf, 1972 ː textus Graecus et versio Francica Andreae Pelletier, adnotatione addita.
  • Legatio ad Gaium, Lugduni Batavorum, Brill, 1970 (secunda editio) ː cum versione Anglica et commentario E. Mariae Smallwood.
  • In collectaneo Loeb classical library ː Philo with an English translation vol. X, 1962 pp. 1-187. Ibi interpretationem Anglicam F.H. Colson invenies.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hic alter titulus minus notus in omnibus manuscriptis legitur praeter unum ː ΑΡΕΤΩΝ ΠΡΩΤΟΝ Ο ΕΣΤΙ ΤΗΣ ΑΥΤΟΥ ΠΡΕΣΒΕΙΑΣ ΠΡΟΣ ΓΑΙΟΝ (De virtutibus prima pars hoc est eius legationis ad Gaium). An verbum 'virtutibus' ironice accipiendum sit et Gai vitia designet adhuc disputatur.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Textus Graecus et versio Francica apud Remacle