Marcellus (praefectus Iudaeae)

E Vicipaedia

Marcellus fuit praefectus Iudaeae anno 36/37 a legato Syriae Lucio Vitellio designatus postquam ille priorem praefectum Pontium Pilatum a Samaritanis de vi accusatum Romam remisit. Utrum Marcellus verus praefectus fuerit an Vitelli legatus pro praefecto tantum egerit donec successor Pilato ab Augusto daretur adhuc disputatur. Certe Syriae legatis ordinariis praefectos Iudaeae nec a munere amovere nec creare licebat ː at Vitellius imperium maius a Tiberio acceperat quod in omnibus provinciis orientalibus praevaleret[1]. Quin etiam Marcellus non eparchos aut epitropos, sed epimelêtês a Flavio Iosepho Graece dicebatur quod vocabulum de praesidibus Romanis non nisi semel alibi adhibet scriptor rerum gestarum Iudaicus et Vitellius ipse Hierosolyma venit ut novum sacerdotem Iudaeis imponeret, dimisso Iosepho Caiapha a Pilato creato[2]. Successorem Marcello Caligula Marullum quendam misit. Nihil igitur de illo Marcello accepimus praeter nomen.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • S. J. De Laet, 'Le successeur de Ponce Pilate', L'antiquité classique, 1939(8) :413-419 NB Haec vetus publicatio (1939) qui praesides Iudaeam ante Claudium imperatorem regebant procuratores adhuc nominabat non praefectos ut hodie ex inscriptione Caesareae reperta fieri solet. Praeterea coniecturam proponit, Marcellum eundem hominem esse atque Marullum a Caligula designatum ut ei succederet ː quae opinio etiamsi a Smallwood olim approbata est[3] hodie a plerisque eruditis reicitur, in primis quia cum textu Flavii Iosephi non consentit.
  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
  • E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales VI 32,3
  2. Flavius Iosephus Ant. Iud. XVIII.90-95.
  3. 'The Date of the Dismissal of Pontius Pilate from Judea', The Journal of Jewish Studies 1954 ː 12-21