Mahamadou Issoufou
Jump to navigation
Jump to search
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1952; Dandadji
Patria: Res publica Nigritana
Patria: Res publica Nigritana
Officium
Officium: President of Niger, Member of the National Assembly of Niger, Prime Minister of Niger
Munus: politicus
Munus: politicus
Consociatio
Factio: Nigerien Party for Democracy and Socialism
Familia
Coniunx: Lalla Malika Issoufou, Aïssata Issoufou

Mahamadou Issoufou (media imagine) et Laurentius Stefanini orator Francicus de Libya renovanda die 1 Septembris 2011 collocuturi
Mahamadou Issoufou (anno 1952 in oppido Dandaji natus), e populo Hausa ortus, est politicus rei publicae Nigritanae et a die 7 Aprilis 2011 praeses patriae.
Mahamadou Issoufou est alumnus universitatum Niameyensis, Montispessulanensis II et Parisiensis VI atque deinde Scholae Nationalis Superioris Fodinarum ad fanum Sancti Stephani. In patriam reversus director fodinarum nationalis fuit ab anno 1980, deinde secretarius generalis Societatis Fodinarum Nigritanae. Legatus est ad Conventum Nationalem Nigritanum a mense Februario 1993. Primus minister meruit a die 17 Aprilis eiusdem anni usque in diem 28 Septembris 1994. Quinquies candidatus est ad officium praesidis, annis 1993, 1996, 1999, 2004, 2011.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- "Niger 'foils plot against President Mahamadou Issoufou'" (26 Iulii 2011) apud BBC News
Praesides rei publicae Nigritanae
Hamani Diori 1960 • Seyni Kountché 1974 • Ali Saibou 1987 • Mahamane Ousmane 1993 • Ibrahim Baré Maïnassara 1996 • Daouda Malam Wanké 1999 • Mamadou Tandja 1999 • Salou Djibo 2010 • Mahamadou Issoufou 2011 Capsae cognatae: Primi ministri rei publicae Nigritanae | |
Primi ministri rei publicae Nigritanae