Brigi Rafini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Brigi Rafini
Res apud Vicidata repertae:
Brigi Rafini: imago
Nativitas: 7 Aprilis 1953; Iférouane
Patria: Res publica Nigritana

Officium

Officium: Prime Minister of Niger, Member of the National Assembly of Niger
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Nigerien Party for Democracy and Socialism

Brigi Rafini (in urbe Agadez natus[1] die 7 Aprilis 1953) est politicus Nigritaniae.

E populo Tuareg ortus, Brigi Rafini alumnus est scholarum administrationis nationalium tam Nigritanae (iuxta Niamey sitae) quam Francicae (Argentorati constitutae), insuper illius instituti internationalis administrationis publicae[fr] quae ad scholam nationalem Franciae Transmarinae[fr] succederat. In patriam reditus, factionum non minus quam quattuor sodalis, praefectus urbi Iferouane multoties, minister ab agricultura ab anno 1988, praeses consilii nationalis de evolutione ab anno 1989 usque in 1991 meruit. Legatus est ad parlamentum Nigritanum ab anno 1999. Socio Mahamadou Issoufou anno 2011 in officium praesidis electo, Brigi Rafini statim a die 21 Aprilis 2011 primus minister inductus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita AfricaGuinée.com

Bibliographia[recensere | fontem recensere]