Magdi Allam

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Magdi Allam
Res apud Vicidata repertae:
Magdi Allam: imago
Nativitas: 22 Aprilis 1952; Cairus
Patria: Aegyptus, Italia

Officium

Officium: Q27169
Munus: diurnarius, Politicus, Scriptor

Consociatio

Factio: Q15881790


Magdi Christianus Allam (Ar.? مجدي علام majdī ʕallām, Cairi die 22 Aprilis 1952 natus) est diurnarius Italicus oriundus ex Aegypto, qui anno 2003 directoris vicarius "ad personam" apud praeclarum diarium Corriere della Sera factus est, cui diario usque ad annum 2008 operam dedit. Eodem anno soli rei publicae a se operam dandam censuit. Magdi Allam a multis musulmanis reprehensus est, quia semper pugnacem adversus quasdam religionis Islamicae notas se praebet et de suspectis periculis eius scribit. Aedificationem meschitarum in Europa oppugnat. Anno 2008 is se ad religionem Catholicam convertit et ab ipso papa Benedicto XVI inter vigiliam Paschae baptizatus est. Eius baptismo testis adstitit Mauritius Lupi, vir publicus factionis dextrae Forza Italia. Anno 2009 Magdi Christianus Allam apud Parlamentum Europaeum populi legatus designatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!