Lynceus (Argonauta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lynceus (Graece Λυγκεύς) in mythologia Graeca antiqua fuit filius Apharei, regis Messeniae et Arenes[1].

Lynceus erat gubernator navis Argus, cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, iter ad vellus aureum inveniendum fecerunt. Tanta enim fuit acie vique oculorum, ut visu per muros et truncos arborum[2] et nubes caeli perspiceret. Lynceo frater germanus erat Idas (Ἴδας), qui et ipse inter argonautas numeratur. Non tantum Argonautarum expeditioni simul interfuerunt sed etiam venationi apri Calydonii[3]. Postremo in rixa cum Dioscuris a Polluce interfectus est Lynceus ː haec fabula de pugna amborum fratrum cum Dioscuris qui Tyndari, Spartae regis, filii habebantur cum diuturnis bellis inter Messenios et Lacedaemonios coniungenda est[4].

Laudes Lyncei legimus in Apollonii Rhodii Argonauticis:

   Οἳ δ' Ἀφαρητιάδαι Λυγκεὺς καὶ ὑπέρβιος Ἲδας
   Ἀρήνηθεν ἒβαν, μεγάλῃ περιθαρσέες ἀλκῇ
   ἀμφότεροι. Λυγκεὺς δὲ καὶ ὀξυτάτοις ἐκέκαστο
   ὂμμασιν, εἰ ἐτεόν γε πέλει κλέος ἀνέρα κεῖνον
   ῥηιδίως καὶ νέρθεν ὑπὸ χθονὸς αὐγάζεσθαι.[5]
  (Apharei filii Lynceus et ingens Idas    
   Arenà venerunt, audacissima cum virtute
   ambo. Sed Lynceus acutissimis erat
   oculis, si vere gloriatur ille vir
   facile in profundum subterraneum specere.)


Similia apud Horatium reperimus:

Non possis oculo quantum contendere Lynceus.[6]

Trivia[recensere | fontem recensere]

Ex Lynceo academia praeclara in Italia se nuncupavit: quae est Academia Lynceorum, cuius sodales erant quasi novi Lyncei,[7] qui secreta naturae penetrabant.

Goethius custodi turris (theodisce: Türmer), quem in tragoedia Faust. Der Tragödie zweiter Teil (Faustus. Tragoediae altera pars)[8] in scaenam producit, nomen Lynkeus dedit. Quem munus suum enuntiantem canere facit "Zum Sehen geboren, zum Schauen bestellt" (ad videndum natus, ad spectandum ordinatus).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pausanias IV.2.7
  2. Pindarus, Nemea X.61.
  3. Ovidius, Met. VIII.302.
  4. Pausanias IV.3.1. Plutarchus, Theseus 31.1
  5. Apollonius Rhodius, Agonautica 1.151-155.
  6. Horatius, Epistulae 1.1.28.
  7. Multi perperam putant eos ex animali lynce nuncupari.
  8. Johann Wolfgang Goethe, Faust. Der Tragödie zweiter Teil 11288. = 5. Akt, Tiefe Nacht (actus V, multa nocte).
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!