Lycus (flumen Mesopotamiae)

E Vicipaedia
(Redirectum de Lycus (Assyria))
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginas discretivas: Lycus et Zabus

Lycus flumen prope Arbela urbem Iraci

Lycus (Graece: Λύκος "lupus"), qui et Zabatus[1][2] appellatur, est flumen 426 chiliometrorum in Oriente Proximo. Initium capit in montibus Turciae orientalis et fluit per Iracum ad austrum versus donec prope urbem Niniven cum Tigride confluit. Media valle super ripam sinistram huius fluminis videtur rupes abrupta sub quo spelunca Šanīdar latet.

Nomen "Zabus", tam huic quam fluvio vicino applicatum, Persice et Arabice زاب Zāb sonat, Curdice زێ , Turcice Zap. Hoc igitur flumen Persice زاب بزرگ Zāb-e Bozorg, Arabice الزاب الأكبر az-Zāb al-ʾAkbar, Curdice: زێ گه‌وره‌ Zê Gewre, Turcice Zap Suyu appellari solet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Lycus" qui et "Zabatus", "Caprus" qui et "Zabus minor" (vide p. 1047 apud Google Books)
  2. "Zabatus": Atlas of Ancient & Classical Geography (1912) p.92 (apud archive.org)


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!