Ludus personarum
Ludus personarum[1] est ludus in quo lusores personarum ficticiarum partes sumunt. Lusores narrant quae volunt personas suas agere dicereque et se delectant res gestas varias verbis fingendo, in iis proelia, inquisitiones, aenigmata atque itinera mirabilia. Ludi finis non est victoria, sed delectatio: usitate nemo lusorum vincit. Saepe, at plurimum in ludis modo litterarum phantasticarum fictis, etiam tabulae geographicae terrarum imaginariarum adduntur ad incepta iucundiora excogitanda, cum lusoribus locos nonnullos praebeant ut urbes, montes, silvas, insulasque ubi res gestae personarum agi possint. Regulae plurimae ludis huius generis sunt, sed lusores latam habent potestatem in personis regendis ludoque agendo secundum arbitrium. Verumtamen omnis actus faustus aut infaustus a systemate quodam regularum censeri potest.
Lusores qui valde amant partes agere nonnumquam sic induti ut consimiles sint personis quas regunt actus narratos etiam imitantur. Qua de causa ludus non solum domi sed etiam apertis spatiis agitur.
De domino ludi
[recensere | fontem recensere]Unus ex lusoribus dominus creatus ludi (Anglice Game Master vel breviter GM) scaenam delineat et praeteritas praesentesque res ludi narrat, deinde lusores ceteri a rebus illis partes personarum ficticiarum agere incipiunt. Dominus de ludi scaena, mundo, eventibus incolisque, ceteri autem lusores de actionibus suis tantum narrant. Ludi eventuum alii praescriptis decernuntur, alii a domino eliguntur.
De praeclaris ludis personarum
[recensere | fontem recensere]Inter ludos personarum specimina sunt clara Ludus Catacumbarum et Catobleparum (Anglice Dungeons & Dragons) et Heroquest. Genus quoque ludorum electronicorum (e.g. Skyrim) agnoscitur ut ludus personarum. Quamvis non omnes horum electronicorum ludorum veras habent partes ab hominibus susceptas, tamen nomen idem servant de mechanismatibus similibus ludis priscis personarum.
Reconstructio historica
[recensere | fontem recensere]Reconstructio historica, activitas educationalis et subarchaeologica, adnumerari potest ludis personarum, quia reconstructores cuiusdam temporis historici saepe scaenas varias demonstrant ex eventibus praeteriti temporis, cum nonnulli et personas repraesentant.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Rollenspiel apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VI, R–T (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 59.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Marinka Copier, "Connecting Worlds. Fantasy Role-Playing Games, Ritual Acts and the Magic Circle" in Proceedings of DiGRA 2005 Conference: Changing Views--Worlds in Play (Digital Games Research Association)