Jump to content

Ludovicus de Beaufront

E Vicipaedia
Ludovicus de Beaufront
libellus exercitationum Esperanticarum, 1906

Ludovicus de Beaufront (natus die 3 Octobris 1855 Lutetiae sub nomine Ludovici Chevreux, mortuus die 8 Ianuarii 1935 in Thézy-Glimont) fuit inter primos Franciae esperantistas. Tamen postea divulgatorem sese fecit linguae constructae Ido certi Ludovici Couturat.

Vere multa in vita Ludovici Beaufront aenigmatibus plena sunt. Cum Ludovicus puer duodecim annorum esset, pater naturae cessit. Ipse se gravionem appellabat stemma excogitans usque ad reges Franciae. De nobilitate eius iam Ludovicus Lazarus Zamenhof ipse dubitavit. Ait se portare titulum doctoris theologiae, se itinera fecisse et in Indiam et Iaponiam. Fertur eum finxisse aliquando idioma proprium sub titulo "Adjuvanto". Grammaticam perdidit, ut dixit; libros definitivos istius idioma raptos esse declaravit, quamvis in grapheo advocati cuiusdam deposita esset. De tempore in universitate pauca nota sunt. Res diversae de vita eius in Encyclopaedia Esperantica narratae e foliis Progreso (motionis Ido) excerptae erant quibus etiam Beaufront symbolas tradiderat; inde non semper fidendae sunt. Typho laboratus est antequam magister privatus fieret. Habitavit in casis familiarum, quarum infantes linguas docuit.

Post mortem autem indagatores reppererunt magistrum quendam privatum Beaufront recte Chevreux appellatum esse. Mater eius auxilio publico vixit, pater ignotus fuit. Biographus eius Rolandus Jossinet agnovit Ludovicum de Beaufront partes nobili genere nati optime egisse et autodidacticum egregium fuisse. Quod cum ita sint, iste vir motioni esperantistarum novae fuit usui maximo.

Iam anno 1888 linguam Esperanticam sibi detexit. Anno 1898 sodalitas Esperantica fundata est sub nomine Société pour la propagation de l'espéranto (SPPE). Praeterea periodicum natum est quorum commentationes autem saepius lingua Francica pactae sunt. Ludovicum de Beaufront praeconia multa in rebus Esperanticis provehendis ante personas maximi momenti fecisse constat.

Aliter ac Ludovicus Zamenhof praxim linguae Esperanticae maioris aestimavit[1], minoris autem idealismum purum. Accusatio de praemiis a domu editoria Hachette acceptis dissensus inter Beaufront et moderatores Esperanticorum alios auxit. Attamen missum officialem in conventum de lingua internationali optima eligenda (Delegacio por alpreno de la lingvo internacia) se fieri sivit. Ibi autem minime de iam existentibus linguis constructis disputatum est - ut erat in votis et in propositis - sed de omnino novis rebus. Ignotus quidam praesentaturus fuit linguam Ido - cui Beaufront quoque annuit. Mense Iunio 1908 Beaufront confessus est se ipsum sermonis illius inventorem esse. Quae opinio hodie ab omnibus accipitur solummodo quod ad fundamenta linguae Ido attinet. Nam verisimiliter idiomatis istius novi inventores fuerunt plures.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • A lingua universal "Esperanto": methodo completo, Gouveia 1896
  • Commentaire sur la grammaire de la Langue Internationale "Esperanto", Sparnaci 1900
  • Petite brochure sur la langue internationale "Esperanto", Varsaviae 1895
  • Preĝareto por katolikoj, Sparnaci 1893

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Roland Jossinet: La franca savinto de Esperanto. Apud: Hervé Gonin: 1898-1998. Centjara asocia Esperanto-movado en Francio. Unua kajero, editio specialis in serie Franca Esperantisto 66 (sequentia altera), Augusti 1998, p. 42–48
  • Amouroux, J., "Kiu estis la unua franca esperantisto?", Heroldo de Esperanto 2073 (9), Iunii/Iulii 2005
  • Amouroux, J., "Iom pli pri Chevreux/(de) Beaufront, Heroldo de Esperanto 2078 (4), Octobris/Novembris 2005
  • Amouroux, J., "Kelkaj notoj dum legado de "Historio de Esperanto", La Gazeto 134, Ianuarii 2008
  • Amouroux, J., "Rememore pri Lemaire kaj Jossinet", Heroldo de Esperanto 2128 (13), Septembris/Octobris 2008
  • Jossinet, R., "La franca savinto de Esperanto: Louis de Beaufront". Apud: Franca Esperantisto nr 498/1998, pp. 42-48. (speciala numero 1898-1998 - Centjara asocia Esperanto-movado en Francio - Unua kajero 1898-1926).
  • Izrael Lejzerowicz :"Markizo L. de Beaufront. Apud: Literatura Mondo, 1935

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum de Beaufront spectant.
  1. Exempli gratia anno 1893 mundo catholico librum cum precibus donavit, "Preĝetaro por katolikoj"