Ludovicus Hachette

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ludovicus, Hachette 1854

Ludovicus Christophorus Franciscus Hachette (natus die 5 Maii 1800 Rethel, mortuus die 31 Iulii 1864 Le Plessis-Robinson) editor Francogallus et conditor domus editoriae illustris Hachette fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Hachette in Schola normali superiore Lutetiae paratus est, ut magister fieret. Sed iam anno 1823 ab isto munere se abstinuit et tres annos post in Franciae capite tabernam librariam crumina aegrotante aperuit. Scopus fuit ut qualitas instructionis et plebis eruditionis augerentur: itaque edebantur compendia, libri definitivi, periodica paedagogica, classicorum Francogallicorum et Graecorum et Latinorum libri cum annotationibus doctis, glossaria et ita porro.

Inter multa alia Hachette operam navabat, ut vulgaretur ex anno 1863 Lexicon magnum Aemilii Littré. Inde ab anno 1850 etiam alia scriptorum genera una cum soceris Ludovico Breton et Aemilio Templier, quibus anno 1863 se associavit filius Ioannes Georgius Hachette, edidit. Agebatur de sic dictis bellis litteris sive de libris imaginibus auctis, quae in seriebus his colligebantur: »Bibliothèque variée«, »Bibliothèque des meilleurs romans étrangers«,»Bibliothèque populaire«, »Bibliothèque rose illustrée«, »Bibliothèque des merveilles«, »Collections des guides itinéraires«, »Tour du Monde« (periodicum ethnologicum et periegeticum), »Petite bibliothèque de la famille«, »Journal de la Jeunesse«.

Insuper tamquam membrum Commercialis consociationis internationalis (comptoir d'escompte), Camerae commercialis Parisiensis et variorum caritatis institutorum multas tractationes divulgavit; porro indefessus in protegendis auctorum artificiumque iuribus agebat. Anno 1878 praeses Circuli officinarum factus est eius filius Ioannes Georgius Hachette.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Mistler: La Librairie Hachette de 1826 à nos jours, Hachette, Lutetiae, 1979, ISBN 2-01-006861-0. Editio princeps anno 1964.
  • Jean-Yves Mollier: Louis Hachette (1800-1864), Lutetiae, Fayard, 1999, 554 p. [[[:Formula:ISBN]]]
  • Claude Quétel" « Un illustre inconnu Louis Hachette », Historia, n° 758, février 2010, p. 3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]