Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus (quando natus mortuusve sit, nescimus) fuit senator Romanus tertio saeculo, ex nobilitate Italiae. Fuit triumvir monetarum, quaestor urbanus, quaestor ignotae provinciae, praetor tutelaris. Anno 233 consul ordinarius factus est. Tum etiam comes Pupieni imperatoris erat et collegio vigintivirorum interfuit, qui Pupienum in bello civili contra Maximinum Thracem adiuvaret, cum ut nobilis Thracem, qui humili loco natus erat, oderat. Etiam Curator Laurentium Labinatium, sodalitatis pontificum erat. Anno 255 Praefectus urbi Romae et 256 consul II ordinarius. Filius eius Lucius Valerius Poplicola Balbinus Maximus, qui anno 253 consulatum ordinarium administravit. Cognomine "Poplicola" gentem Valeriorum Maximorum honoravit, qui temporibus veterae rei publicae Romanae valuerant.


Antecessores:
Lucius Virius Lupus Iulianus et Lucius Marius Maximus
Consul
233
cum
Gnaeo Cornelio Paterno
Successores:
Marcus Clodius Pupienus Maximus II et Marcus Munatius Sulla Urbanus
Antecessores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Augustus III et Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus II
Consul
256
cum
Marco Acilio Glabrione
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Augustus IV et Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus III