Lucius Valerius Poplicola Balbinus Maximus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Valerius Poplicola Balbinus Maximus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus fuit tertio saeculo. Pater eius Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus fuit, consul anni 233 et 256. Cognomen Poplicolae cognationem cum gente Valeria initio rei publicae demonstrabat. Ipse anno 253 consul ordinarius factus est[1]. Filius eius Lucius Valerius Messalla anno 280 consulatum gessit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c 1108


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Vibius Trebonianus Gallus Augustus II et Imp. Caesar Gaius Vibius Volusianus Augustus
Consul
253
cum
Imp. Caesare Gaio Vibio Volusiano Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Augustus II et Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus