Marcus Munatius Sulla Urbanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Munatius Sulla Urbanus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. Pater eius Marcus Munatius Sulla Cerialis erat, consul ordinarius anni 215. Anno 234 ipse consulatum administravit Alexandro Severo imperatore regnante.


Antecessores:
Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus et Gnaeus Cornelius Paternus
Consul
234
cum
Marco Clodio Pupieno Maximo
Successores:
Gnaeus Claudius Severus et Lucius Tiberius Claudius Aurellius Quintianus