Lucius Iunius Caesennius Paetus (consul 79)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Iunius Caesennius Paetus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Lucius Iunius Caesennius Paetus, consul ordinarius anni 61, erat, frater minor Lucius Caesennius Sospes, consul suffectus anni 114 fuit. Ipse anno 79 consul suffectus creatus est et anno 93/94 proconsul Asiam administravit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 927