Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus (natus circa annum 160 a.C.n., mortuus anno 103 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis optimatium fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Caecilius Metellus Calvus anno 142 consul fuit. Habuit tres liberos: Lucium Caecilium Marcellum consulem anni 68 a.C.n., Marcum Caecilium Metellum praetorem anni 69 a.C.n. atque Caeciliam Metellam, quae primo Marco Aemilio Scauro (consuli 115 a.C.n.), deinde Sullae nupsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Metellus, qui fautor optimatium et inimicus Gaii Marii erat, anno 199 a.C.n. una cum Lucio Aurelio Cotta consul electus est atque bellum in Dalmatia suscepit. Anno 117 a.C.n. de Dalmatis triumphavit. E praeda Aedes Castoris refici iussit[1] et Templum Opis Opiferae aedificavit[2]. Forsitan anno 115 a.C.n. censor erat (vel Lucius Caecilius Metellus Diadematus, consul anni 117 a.C.n.). Anno 114 a.C.n. pontifex maximus iudicium rexit contra Vestales tres incesti accusatas[3]. Anno 103 a.C.n. mortuus est.

Bibliotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Gaius Papirius Carbo et Publius Manilius
Consul
119 a.C.n.
cum
Lucio Aurelio Cotta
Successores:
Quintus Marcius Rex et Marcus Porcius Cato