Lucius Arruntius Camillus Scribonianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Arruntius Camillus Scribonianus (natus anno ignoto - se ipse necavit anno 42) fuit senator Romanus. Pater eius Marcus Furius Camillus, consul ordinarius anni 8 fuit, postea adoptatus est a Lucio Arruntio. Scribonianus anno 32 consul ordinarius una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo creatus est et, Caligula et Claudio regnantibus, Dalmatiae legatus Augusti pro praetore fuit. Occiso Gaio inter viros qui ei succedere possent in senatu nominatus est, sed praetoriani ex improviso Claudium elegerunt. Itaque iam anno 42 vanam seditionem contra imperatorem Claudium dixit[1] et a militibus suis - in primis legionibus septima et undecima - desertus in insulam Issam fugit, ubi se ipse necavit[2].

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Hans Georg Gundel: Arruntius II. 7. In: Der Kleine Pauly, vol. 1 (1964), Sp. 608.
  • Der neue Pauly, vol. 2, Sp. 33.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae III 16
  2. Dio Cassius 60.15. Suetonius, Claudius XIII 2. Tacitus, Historiae II 75.


Antecessores:
Tiberius Caesar Augustus V et Lucius Aelius Seianus
Consul
32
cum
Gnaeo Domitio Ahenobarbo
Successores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Cornelius Sulla Felix