Marcus Furius Camillus (consul 8)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Furius Camillus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 37) senator Romanus fuit. Inter eius maiores et Marcus Furius Camillus, dictator initiis rei publicae Romanae erat[1]. Ipse anno 8 consul ordinarius creatus est, Marcus Aedius Celer quaestor eius fuit. Anno 17/18 proconsul Africae Tacfarinam ducem Numidarum vicit et insigniis triumphalibus honoratus est. Etiam frater Arvalis fuit. Filia Livia Medullina Claudio anno 9/10 imperatori nupsit, sed die nuptiarum mortua est. Furius praeterea Lucium Arruntium Camillum Scribonianum, consulem anni 32 adoptavit, qui anno 42 rebus novis contra Claudium imperatorem studebat, cum legatus Dalmatiae esset. Anno 37 Furius Cammillus mortuus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales II 52,5
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 718


Antecessores:
Quintus Caecilius Metellus Creticus Silanus et Aulus Licinius Nerva Silianus
Consul
8
cum
Sexto Nonio Quinctiliano
Successores:
Gaius Poppaeus Sabinus et Quintus Sulpicius Camerinus