Abbatia Gottwicensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monasterium Gottwicense

Abbatia Gottwicensis[1] est monasterium Benedictinum et ad Congregationem Austriacam pertinet. Prope Cremisam in Austria Inferiore in colle sita est. Anno 2000 una cum abbatia Mellicensi et vetere Cremisae urbe tamquam pars "regionis culturalis Wachau" UNESCO Mundi Hereditas declarata est. Incendio valde demolita secundum ichnographias Ioannis Lucae de Hildebrandt reconstructa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam Gotwicensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Forma "Gottwicensis" sive "Gotwicensis" saepissime invenitur, ut puta: Prospectus exterior Monasterii Gotwicensis
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!