Loom

E Vicipaedia

Loom, Latine Telarium, est graphicus facinorum ludus (Anglice: adventure game), anno 1990 primum editus, a Lucasfilm Games (nunc LucasArts appellato) evolutus et divulgatus, quartus ludus qui SCUMM machinam ludorum facinorum adhibet. Propositum a Briano Moriarty ductum est, qui, olim ab Infocom detentus, Wishbringer (1985), Trinitatem (Trinity, 1986), et Praeter Zork (Beyond Zork, 1987), classica verborum facinora, excogitaverat. Anno 2009, ludus divulgatus est in deonerando digitale via Steam, systemate continentium proditorum? (content delivery system).[1]

Musica ludi ab operibus Petri Čajkovskij creata est et a Georgio Sanger electronice ordinata.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Loom in vita cogitationis Aetate Guildarum? Magnarum (Age of the Great Guilds) fit, cum populus non in civitatibus, sed in guildas dividitur, sivis in societatibus commerci communis, in memoriis obligatas, quae scientiam et naturam gubernant. Guilda autem Textorum artem suam transcendens, formas in Contextu rerum verarum intexere incipit. Textores, magiae accusati, effugientes quendam insulam mercantur, quo migrant. Insula Loom appellata est, secundum Telarium magicum, quod signum Textorum constituit.

Infeliciter, Textores infertilitate passi sunt; denique eorum vix vigenti socii remanserunt. Postquam Lady Cygna Threadbare (Domina Cygna Sordidata) infantulum mortuum peperit, presbyteros rogavit vim Telari adhibere, sed presbyterium auxilium negavit. Propterea media nocte Cygna sanctum penetravit et Telario utens infantulum salubrem creavit. Presbyteri eos invenerunt et in cygnum mutatam eam expulerunt.

Persona ludens est superus puer, Bobbin Threadbare (Bobinus Sordidatus) Textorum, cuius cultum et literulam Presbyteri non siverant. Serva Hetchell (Pecten) atqui latenter eum instruxit. Quotannis, id est Bobini natali, eo advenire et eum videre Cygna solebat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Presbyteri Textorum spectaverunt Typum realitatis collabi et Tenebram Tertiam timebant. Decreverunt Bobinum expellare sicut eius matrem; sed ea instatim in viculum advolat et incolos ut cycnos transfigurat. Pecten, quae nunc cycnulum fuit, Bobino admonit Chaos iturum esse, et cycnos apprehendendos sunt, ut ei populum Chaos effugere adjuvent. Pro eo, Bobinus, bacillum magicum Atropi adquirit, Roccam appellatam, quo Typum realitatis tangere potest.

Inter eius itinera, Bobinus alias Guildas conpetit: Pastores, Vitrarii, Ferrarii et Clerici. Tum Episcopus Mandibulus, Apostolus Transultimatus Conclavi Clericorum Antisaecularis, Bobinum capit et eius Roccam abripit. Mandibulus mortuos resurgere meditabatur itaque excercitum de eis creare.

Ideo Mandibulus Typum realitatis aperit et Chaos liberatur; mortui necantes populum transeunt et Bobinus hoc claudere, aut effugere, conatur.

Modus ludendi[recensere | fontem recensere]

Dissimiliter aliorum ludorum facinorum ab LucasArts editorum, lusor non verbis agit ("Aperi", "Claude", "Examina", "Loquere" etc), sed Bobinus magia cum Rocca facere potest. Cantiones ex quattuor sonos musicos constant. Exempli gratia, portam clausam, ovum aut peloridem Bobinus aperire potest sonos cantionis "Aperire" incantans (i.e. Mi-Do-Mi-Re). Sonis reversis contrarium fiat, ut "Claudere" (i.e. Re-Mi-Do-Mi). Cantiones autem aliquae palindromae sunt (i.e. Do-Re-Re-Do), ut "Visio Nocturna", et eae reverti non possunt.

Alias cantiones Bobinus utitur, ut "Acuminare", "Exinanire", "Reflectio", "Avenam in aurum mutare", "Contorquere", "Terror", "Invisibilitas", "Transcendentia" et cetera.

Divulgatio[recensere | fontem recensere]

Loom primum pro DOS systemate cum graphicis EGA divulgatum est, denique pro Amiga, Atari ST, Macintosh, et TurboGrafx-16. Versio ultima pro CD-ROM creata est, cum graphicis VGA; diverbia musicaque ex CD audiantur.

Nota[recensere | fontem recensere]