Litterae Nederlandicae
Litterae Nederlandicae vel Batavicae sunt omnes litterae per nonnulla saecula Nederlandice scriptae, in lingua qua circa 23 milliones quotidie utuntur.
Litterae Nederlandicae sunt opus Nederlandiae, Belgii, Surinamiae, Antillarum Nederlandensium, et regionum olim Nederlandoloquentium, sicut Flandria Francica, Africa Australis, et Indonesia. Indiae Orientales Nederlandicae, ut Indonesia colonia Nederlandica appellabatur, traditionem distinctam in litteris Nederlandicis genuit.[2][3] E converso, litterae Nederlandicae aliquando productae sunt et iam producuntur ab hominibus peregre natis qui immigraverunt ut in regionibus Batavoloquentibus habitarent, sicut Anna Frank et Kader Abdolah.
Primae litterae Nederlandicae definiuntur res meriti artificis in uno e dialectis Civitatum Humilium conscriptae. Ante saeculum septimum decimum, non erat una lingua normativa, sed dialecti Nederlandicae appellatae se ex lingua Franconica evolverant. Separatae litterae Batavicae Capitenses saeculo undevicensimo oriri coeperunt, quae ex eisdem radicibus litterariis ac lingua Nederlandica hodierna natae sunt, quia lingua Batava Capitensis e lingua Nederlandica saeculo septimo decimo genita est. Vocabulum litterae Nederlandicae sensu stricto 'litterae ex Nederlandia', aut sensu lato 'litterae Nederlandicae' significare potest, ut hic tractatur.
Nexus interni
- Ephemeris Annae Frank
- Litterae Europae
- Gerhardus Komrij
- Lucius et Lucia
- Petrus Mondrian
- Multatuli
- Stirpium historiae pemptades sex
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Beekman E. M. 1988. Fugitive dreams: an anthology of Dutch colonial literature. Amherst: University of Massachusetts Press. ISBN 0-87023-575-3 Google Books.
- D'haen, Theo, ed. 2019. Dutch and Flemish literature as world literature. Novi Eboraci: Bloomsbury Academic. ISBN 9781501340123.
- Gosse, Edmund. 1911. "Dutch Literature." Encyclopaedia Britannica 8: 719–29.
- Hermans, Theo, ed. 2009. A literary history of the Low Countries. Roffae Novi Eboraci: Camden House. ISBN 9781571132932, ISBN 1571132937.
- Meijer, Reinder P. 1978. Literature of the Low Countries: a short history of Dutch literature in the Netherlands and Belgium. Nova ed. Hagae et Bostoniae: Martinus Nijhoff. ISBN 9024721008.
- Nieuwenhuys, Rob. 1999. Mirror of the Indies: A History of Dutch Colonial Literature. Conv. e Nederlandica ab E. M. Beekman. Periplus. Google Books.
- Warnke, Frank J. 1993. "Dutch Poetry." In Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics, ed. Alex Preminger et T. V. F. Brogan, 313–16. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-03271-8, ISBN 0-691-02123-6.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Bibliotheca digitalis studii litterarum Nederlandicarum.
- Journal of Dutch Literature.
- Propositum Laurentii Ioannis filii Coster.