Litae

E Vicipaedia

Litae (Graece Λιταί 'Preces') sunt figurae mythologicae, mulieres pedibus claudae, quae noxas ab Ate commissas corrigere contendunt. Cum Homerus has in Iliadis libro IX Iovis "coras" (κούρας) esse dicat, nec numerum nec matrem indicet, nescimus, utrum filiae an puellae ancillaeve Iovis sint. Utique Aten, Iovis filiam fugatam, aequis passibus sequi contendunt malisque ab ea factis mederi conantur. Quodsi quis eas repudiaverit, noxam ab Ate genitam concipere cogetur. Litae ab Homero his versibus describuntur (Il. 9.502-512):

Etenim Litae sunt Iovis filiae magni καὶ γάρ τε Λιταί εἰσι Διὸς κοῦραι μεγάλοιο
claudaeque rugosaeque strabaeque oculo, χωλαί τε ῥυσαί τε παραβλῶπές τ' ὀφθαλμώ,
quae Aten ut passibus aequis sequantur curant. αἵ ῥά τε καὶ μετόπισθ' Ἄτης ἀλέγουσι κιοῦσαι.
Ate vero, robustaque et praepes, ideo omnes ἣ δ' Ἄτη σθεναρή τε καὶ ἀρτίπος, οὕνεκα πάσας
multum praecurrit et totam per terram properat πολλὸν ὑπεκπροθέει, φθάνει δέ τε πᾶσαν ἐπ' αἶαν
laedere homines. Litae autem medentur postmodum. βλάπτουσ' ἀνθρώπους: αἳ δ' ἐξακέονται ὀπίσσω.
Qui veritus erit Iovis filias propius euntes, ὃς μέν τ' αἰδέσεται κούρας Διὸς ἆσσον ἰούσας,
eum valde adiuvabunt precantemque audient. τὸν δὲ μέγ' ὤνησαν καί τ' ἔκλυον εὐχομένοιο:
Quodsi quis abnuerit dureque recusaverit, ὃς δέ κ' ἀνήνηται καί τε στερεῶς ἀποείπῃ,
precantur Litae Iovem Saturnium adeuntes, λίσσονται δ' ἄρα ταί γε Δία Κρονίωνα κιοῦσαι
ut Ate istum insecuta laedat poenam soluturum. τῷ Ἄτην ἅμ' ἕπεσθαι, ἵνα βλαφθεὶς ἀποτίσῃ.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arieti, James A. Homer's Litae and Ate. Classical Journal 84, 1988-1989, 1-12.
  • Yamagata, Naoko. Phoenix's speech - Is Achilles punished? Classical Quarterly 41, 1991, 1–15.
  • Yamagata, Naoko. Disaster revisited: Ate and the Litai in Homer's «Iliad». Personification in the Greek world: from antiquity to Byzantium (ed. Emma J. Stafford & Judith Herrin), 21-28. Aldershot: Ashgate, 2005.