Latinitas bona

Linianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Linianum
Lignano Sabbiadoro
Insigne Liniani
Imago Liniani

Imago Liniani

Nomina Latina alia: Lignanum
Foroiuliensice: Lignan
Theodisce: Linian
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Forum Iulii-Venetia Iulia
Provincia: Utinensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 39′ 18″ Sept., 13° 5′ 35″ Ort.
Altitudo: m supra mare
Area: 16,21 km²
Incolae: 6 883 (2015)
Spissitudo: 413,38 per km²
Vici: Pineta, Riviera
Municipia proxima: Latisana, Marano Lagunare, San Michele al Tagliamento (VE)
Res aliae
N. cursualis: 33054
Praefixum: 0431
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 030049
N. tributarius: E584
Nota autocineti: UD
Nomen incolarum: Linianenses
Patronus: Sanctus Iohannes Bosco
Dies sollemnis: 31 Ianuarii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Linianum[1] (-i, n.) (Italiane: Lignano Sabbiadoro; Friulane: Lignan) est Urbs Italiae et municipium, circiter 6 880 incolarum, in Regione Foro Iulii-Venetia Iulia et in Provincia Utinensi situm. Urbani Linianenses appellantur.

Linianum commune est balneare maritimum, ad litus maris Hadriatici situm, in partes tres divisum: Harena Aurea (Italiane: Sabbiadoro, pars aquilonia), Pineta, Riviera (ad os Tiliaventi).

Insigne[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Geographia et Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Linianum delta dimidium aquilonium Tiliaventi inter Lacunam Maranensem et Mare Hadriaticum amplectitur. Loca plana sunt et usque ad saeculum vicesimum erant palus malariosa. Regio communis finis caurinus est fossa (nomine Italiano Litorale Veneto), quae Tiliaventum cum lacuna Maranensi coniungit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Loca communis Liniani anno 1420 Venetiana facta sunt. Fons scriptus antiquissimus nominis eorum Italianici Lignano saeculo quinto decimo orta est. Forsitan haec a possessore nomine Linunus dicta sunt loca, quae duces Venetiani in decursu temporum variis familiis nobilibus beneficii loco traderunt. Una eorum, nomine Vendramin, saeculo sexto decimo ecclesiam Sancti Zachariae in viculo Pineda (quod hodie est Pineta) aedificandam curavit. Haec ecclesia praecipue ex usu piscatorum erat, quia enim Pineta ipsa multo minor erat, quam ut propriam ecclesiam habere posset (anno 1466 e duobus modo domibus constabat). Pro portu Liniani postea statio custodiae erat, cui anno 1813 septuaginta incolae erant.

Nihilo minus, Linianum hodiernum commune novissimum est. Ante eius ortum paeninsula, in qua nunc Linianum sita est, ager palustris et terra arborum plena erat. Paucae familiae rusticae totum annum ibi habitabant. Eo accidit quod nonnulli piscatores Maranenses, qui partem anni in casulis ligneis arundinis indutis (Italiane: casoni) habitare solebant.

Veterrima Liniani pars est Harena Aurea, cuius litus iam sub finem saeculi undevicesimi naviculis de Marano usui erat ad balneandum. Anno 1904, balneae ligneae priore anno inceptae confectae sunt, ex quibus praecipue fructum ceperunt, qui diebus Solis excurrerunt. Primum deversorium Liniani (nomine Marin, praefecti urbis Marani erat) anno 1905 conditum est; hodie etiam utitur.? Proxima deversoria constructa fuerunt Friuli et Vittoria. Liniani autem progressio malariae causa in dubio erat; praeterea, primum bellum mundanum deminutionem additiciam effecit.

Anno 1924, primum solarium maritimum (in loco hodierni secundi solarii maritimi nomine Terrazza a mare, opus architecti Provino Valle) factum est. Praeterea, via nova inter Latisanam et Linianum (cum ponte versatili in fossa interiacenti) constructa est, quae commeatum valde facilius reddidit, et paludibus siccatis, malaria exstirpata est. Sic Linianum iterum efflorescebat. Decennio quarto saeculi vicesimi, brephotropheum rusticum et ecclesia aedificata sunt. Illo tempore, circiter 60 000 periegetae Linianum venerunt, quorum plurimi erant Italiani. Anno 1935, nomen Harena Aurea (Italiane Sabbiadoro) praeconii causa nomini Liniani annexum est. Decennio sexto saeculi vicesimi condita est Pineta, ubi Marcello D'Olivio architectus constructionem insolitum creavit, supra descripta. Anno 1959, Linianum commune proprium factum est. Annis sequentibus, numerus periegetarum celeriter auctus est, usque ad sexagies centena milia anno 1975. Hic numerus maximus adhuc non iterum adaequatum est.

Litus

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Victi[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Partes communis[recensere | fontem recensere]

Harena Aurea est princeps Liniani pars, quae deversoriis, thermopoliis, tabernis, domiciliis aestivis abundat. Viae maximi momenti emptionibus sunt Via Centrale et Via Udine, regio pedestris), quae ei continuat et loco prope ad Solarium Maritimum (Italiane: Terrazza a Mare) ducit, quod non longe a promunturio paeninsulae abest. Litus Harenae Aureae divisum est in partes, quorum umbracula litoralia varie colorata et numeris usque ad undeviginti notata sunt. Monodromo secundum litus nomen Via Maritima Tergestina (Italiane: Lungomare Trieste) est.

Pineta cum Harena Aurea comparata quietior et inter Harenam Auream et Rivieram sita est. Constructa est decennio sexto saeculi vicesimi. Via principalis formam lineae tortuosae more cochleae habet, cuius spatium ubique centum metrorum est. Pineta dicta est a pineto, in quo deversoria et domicilia aestiva magis inter se distant. Solum media urbs (inter ecclesiam et mare) est area emptionalis, ubi sunt tabernae et thermopilia et cetera eiusdem generis. Litus Pinetae simile est Harenae Aureae. Numeris usque ad quinque utuntur. Viae secundum litus nomen Via Maritima Hadriatica (Italiane: Lungomare Adriatico) est.

Riviera, ad os Tiliaventi sita, etiam quietior quam Pineta est. Aliqui campi tentorii et piliamallei campus ibi sunt, sed pauca deversoria. In termino inter Pineta et Riviera exedra curationis cum thermis Linianensibus sita est. Tiliaventus flumen delta suum in partes duas dividit, in quarum altera commune Sanctus Michael ad Tiliaventum situm est, cuius vicus cognitissimus Italiane Bibione dicitur.

Urbes gemellae[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Latisana, Marano Lagunare, San Michele al Tagliamento (VE).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nicoloso, Paolo. 1992. La città inventa.
  • Sabbia D'Oro. 1999. ISBN 88-86550-54-5.
  • Costantini, Roberta, Fulvio Dell'Agnese, Micol Duca, Antonella Favaro, Monica Nicoli, et Alessio Pasian. Friuli-Venezia Giulia: I luoghi dell'arte, p. 206. Trieste: Bruno Fachin Editore.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Linianum spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. DPGR 18 Martii 2003, n. 73


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!