Jump to content

Nafaanra

Latinitas bona
E Vicipaedia
Tabula Nafaanrae aliarumque linguarum regionis

Nafaanra (etiam Nafaara, vulgo [nafãːra] pronuntiata) est lingua Senufo, cuius 61 000 locutores, Nafana appellati, in Gana septentrio-occidentali, super Litoris Eburnei terminum, ad orientem a Bondoukou habitant. Aliis sermonibus Senufo similis, Nafaanra est lingua tonalis. Loco solitario distinguitur: linguae Senufo proximae, Tagwana–Djimini appellatae, circiter 200 chiliometra ad occidentem absunt, ad alterum latus Saepti nationalis Comoé.

Fundamentalis verborum ordo est subiectum, obiectum, verbum, Latinam aliasque linguas simile. Linguis Nigro-Congensibus similis, Nafaanra systema classium nominalium habet, ubi nomina substantivi per quinque genera dividuntur, quod etiam ad pronomina, adiectiva, copulas pertinet. Eius phonologia inter vocales breves et longas (ut lingua Latina), ac inter orales et nasales (ut lingua Francogallica) distinguit. Etiam sunt tres toni distincti, ut in aliis linguis Senufo. Systema eius verborum temporalium et tempus et aspectum habet, qui particulis designantur. Numeri formantur per additonem numerorum cardinalium ad numerum quinque et per multiplicationem numeris decem, viginti, centum.

Geographia et demographia

[recensere | fontem recensere]

Regio Nafaanra ad occidentem finem communem cum regione Kulango habet. Deg (familiae Gur) et Gonja (familiae Kwa) ad septentrionem orientemque reperiuntur. Vicinus ad orientem est Ligbi sermo, qui etiam ab ceteribus suae familiae (Mande) distat. Ad meridiem lingua Abron (familiae Akan) reperitur.

Gens Nafana angulum septentrio-occidentalem Ganae regionis Brong-Ahafo habitat, praecipue in Sampa, capite districtus Jaman septentrionalis, et Banda.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]