Lingua Nogaiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Nogaiensis
Ногай тили, ногайша
Taxinomia:
lingua divisionis Kyptschakicae familiae Turcicae (linguis Altaicis saepe tributae)
Locutores: 87 119 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 nog, 3 nog
Status publicus
Officialis Russia (Daghestania, Karaczaevo-Circassia)
Privata Russia (regio Astrachanensis, territorium Stauropolitanum)
Litterae: Litterae Nogaienses
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Nogaiensis[1] vel Nogaica[2] (ipso vulgo ногай тили, tr. nogai tili) ad linguas Turcicas pertinens, est lingua gentis Nogai et una linguarum publicarum rerum publicarum Daghestaniae et Karaczaevo-Circassiae Foederationis Russicae. Circa 87 milia homines lingua Nogaiensi loquuntur. Ante annum 1928 interdum litterae Arabicae ad linguam Nogaiensem exsignandam utebantur, anno 1928 abecedarium e litteris Latinis elaboratum est, sed Latinizatione finita post annum 1938 lingua Nogaiensis litteris Cyrillicis cum aliquot supplementis utitur. Anno 1950 abecedarium Nogaiense Cyrillicum paululum mutatum est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Michaelis Antonii Baudrand Geographia... Parisiis 1682, p. 605; Introductio in orbis hodierni geographiam... Posonii 1748, p. 559.
  2. Cf. binomina Esox nogaicus, Protracheoniscus nogaicus, Aspro nogaicus; cf. etiam: Cumucica & Nogaica. G. J. Ramstedt's Kumyk materials ... Helsingiae, 1991.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Баскаков Н. А. Ногайский язык и его диалекты: Грамматика, тексты и словарь, Moscuae et Leninopoli 1940 (ars grammatica et lexicon). (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]