Lingua Mingrelica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Mingrelica
მარგალური ნინა / margaluri nina
Taxinomia:
Locutores: circa 345 000
Sigla: 1 , 2 , 3 xmf
Status publicus
Officialis
Privata Georgia, Abasgia
Litterae:
Scriptura: Georgiana
Procuratio:


Lingua Mingrelica[1] est lingua Kartveliana familiae Caucasicae, qua loquuntur Mingreli, Georgiam occidentalem et Abasgiam meridionalem incolentes. Circa 345 000 hominum lingua Mingrelica loquuntur, sed omnes et linguam Georgianam sciunt eaque saepius in litteris utuntur. Annis sexagesimis saeculi XIX libri Mingrelici abecedario Cyrillico edebantur, nunc abecedario Georgiano lingua Mingrelica semper scribitur.

Linguae Lazicae Mingrelica propinqua est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christiani Meisneri Quod Deus bene vertat Silesiam loquentem..., Vitembergae 1705; Friderici Spanhemii Introductio ad historiam ecclesiasticam..., Groningae 1740, p. 687; Mingrelia: Caucasiarum regionum et gentium Straboniana descriptio, ex recentioris aevi notitiis commentario perpetuo illustrata, auctore Christophoro Rommel, Lipsiae 1804, p. 20. (Textus apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • И. Кипшидзе. Грамматика мингрельскаго (иверскаго) языка: со хрестоматиею и словарем (1914). (ars grammatica) (Russice)
  • Марр Н. Грамматика мингрельского языка (ars grammatica) (Russice)