Lingua Francogallica Ludoviciana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caeruleus: paroeciae in Ludoviciana ubi homines Francogallice loquuntur (2011) In summa, 7 centesimae incolarum civitatis Francogallice loquuntur.
Syntaxis Francogallicae Ludovicianae.
Vocabularium Francogallicae Ludovicianae.
Nomina locorum Francogalliae Ludovicianae.

Lingua Francogallica Ludoviciana (Francogallice français de la Louisiane; lingua Creola Ludoviciana françé la lwizyàn) est grex dialectorum Francogallicarum quae homines in Ludoviciana civitate Civitatum Foederatarum loquuntur, et olim alibi in Ludoviciana Inferiori loquebantur. Nonnullas varietates habet. Secundum Censum Civitatum Foederatarum, fere 3.5 centesimae Ludovicianorum quinque annos nati Francogallice vel creolice in Francogallica condita domi loqui solent,[1] et 7 centesimae incolarum civitatis Francogallicam intellegunt et/aut Francogallice loquuntur.

Genus Francicae Ludovicianae latissime in usu est lingua Francogallica Ludoviciana colonica, etiam Francogallica-Choctaw Ludoviciana ethnous creoli Ludoviciani appellata. Quae lingua ante adventum Acadianorum per Magnam Eversionem saeculi duodevicensimi orta est. Praeterea, lingua Creola Ludoviciana est lingua creola cognata.[2][3]

Anno 2011 a 150 000 ad 200 000 hominum in Ludoviciana Francogallice loqui poterant.

In Francogallica Ludoviciana non formali, formae contractae saepe absunt. Exempla: J'ai appris de les grand-parents (contra J'ai appris des grand-parents); La lumière de le ciel contra La lumière du ciel.[4]

Musica[recensere | fontem recensere]

Genera musica nunc "Cajun" (musica Acadiana), zydeco, et rock Francogallicum Ludovicianum appellata Francogallice Ludoviciane secundum traditionem olim canebantur, et hodie musica Francogallica prisca, stomp creola, et rock Francogallicum Ludovicianum manent genera quae Francogallica contra Anglica utuntur. Etiam in carminibus Acadianis quae plerumque Anglice Ludoviciane canuntur, plurimi cantores vocabulis locutionibusque Francogallicis uti solent.[5][6][7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census Civitatum Foederatarum. Numeri anno 1990 hic inveniuntur.
  2. "What is Cajun French?". Department of French Studies, Louisiana State University .
  3. Cane River Valley French – Languages and Labels Formula:Webarchive – Tulane University
  4. Dubois et al. 1995.
  5. Gaudet et McDonal 2003.
  6. Olivier et Samdel 1999.
  7. Tisserand 1998.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dubois, Sylvie, William Gautreau, Howard Margot, Megan Melançon, et Tracy Veler. 1995. The Quality of French Spoken in Louisiana: Linguistic Attitudes toward the Varieties of French in Cajun Communities. SECOL Review 19:126–150.
  • Gaudet, Marcia, et James C. McDonald, eds. 2003. Mardi Gras, Gumbo and Zydeco. University Press of Mississippi
  • LaFleur II, John, et Brian Costello. 2013. Speaking in Tongues, Louisiana's Colonial French, Creole & Cajun Languages Tell Their Story. BookRix GmbH & Co.
  • Malveaux, Vivian. 2009. Living Creole and Speaking It Fluently. AuthorHouse.
  • Olivier Rick, et Ben Samdel. 1999. Zydeco! University Press of Mississippi.
  • Picone, Michael D. 1997. Enclave Dialect Contradiction: An External Overview of Louisiana French. American Speech 72(2):117–153. doi:10.2307/455786.
  • Tisserand, Michael. 1998. The Kingdom of Zydeco. Arcade Publishers.
  • Valdman, Albert. 2009. Dictionary of Louisiana French: As spoken in Cajun, Creole and American Indian communities. University Press of Mississippi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]