Leopoldus II Tusciae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leopoldus II Tusciae (iuvenis aetate)

Leopoldus II Tusciae Habsburgi-Lotharingiae (natus Florentiae die 3 Octobris 1797–obiit Romae die 28 Ianuarii 1870) fuit magnus dux Tusciae ab anno 1824 usque ad abdicationem. Pater eius Ferdinandus III Tusciae erat.

Die 27 Aprilis 1859 propter tumultos, Leopoldus Vindobonam confugit. Die 21 Iulii 1859 abdicavit, sed finem magni ducatus vitare non potuit. Eius filius, Ferdinandus IV Tusciae numquam vere regnavit ne coronatus est quidem, quia insequenti anno magnus ducatus finem habuit, cum Tuscia post plebiscitum ad Regnum Sardiniae, quod anno 1861 novum regnum Italiae factum est, adiuncta est.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!