Leonidas II

E Vicipaedia
Leonidas genero suo exsilium in templo Posidonis indicens a Pelagio Palagi pictus.

Leonidas II (mortuus 235 a.C.n.) fuit rex Spartae e stirpe Agiadum inter 254 et 235 a.C.n., excepta magna parte annorum 242 et 241 a.C.n. cum regno expulsus Tegeam confugit. Areo II puero successit cuius curator erat et moriens regnum filio suo Cleomeni III tradidit. Collegae in regno fuerunt ex Eurypontidarum stirpe Eudamidas II usque ad 244 a.C.n., Agis IV, Eudamidas III ab anno 241 a.C.n. Novis legibus ab Agide IV latis vehementer sese opposuit atque eum ab ephoris damnatum interfici iussit.

De familiaribus necessitudinibus[recensere | fontem recensere]

Leonidas erat filius Cleonymi, qui non regnavit, atque per eum regis Cleomenis II nepos. Diu peregre apud regem Seleucum II in Syria moratus est ubi filiam cuiusdam satrapae, Cratesicleam, uxorem duxit e qua tres liberos genuit ː Cleomenem sibi in regno successurum, Eukleidan quem spretis legibus Lacedaemoniorum sibi Cleomenes III frater in regnum sociavit quamvis non Eurypontidarum stirpe ortum et Chilonim quae Cleombroto nupsit et ipsi Agiadae et annis 242 et 241 breviter regnaturo (Cleombroto II dicto). Ibi mores a civitate sua alienos sumpsisse dicebatur. Spartam rediit cum Akrotatos rex obiit uxorem praegnantem relinquens (262 a.C.n.). Ut qui proximus adgnatus erat Leonidas curator regis Arei II fit. Quo octavo aetatis anno mortuo Leonidas rex creatur[1].

De regno[recensere | fontem recensere]

Secundum Plutarchum Leonidas luxuria mollitiaque orientali corruptus moribus a veteribus Lycurgi praeceptis alienissimis utebatur[2] . At anno 244 a.C.n. consors regni factus Agis IV, e stirpe Eurypontidarum, qui instituta Lycurgi admirabatur atque imitari cupiebat ː leges quasdam de aere alieno abolendo et agris ex aequo inter cives dividendis ferebat[3] unde exercitum renovaturum esse sperabat atque priscam gloriam patriae redditurum. Quae omnia divitibus et potentibus displicebant qui sibi patronum elegerunt alterum regem Leonidam. Qui adversus novas leges summa contentione nitebatur et obtinuit ut in senatu uno suffragio antiquarentur[4]. Tum adversarii eum varie accusare coeperunt ob peregrinam vitam et uxorem. Quin etiam Lysander, qui eo anno ephorus erat, caeleste signum rite observasse rettulit culpam alterutri e regibus demonstrare creditum. Ipse gener Leonidae Cleombrotus cum eis faciebat[5] ita ut Leonidas primum in asylum templi Athenae Chalcioecae ac deinde in Arcadiam Tegeam fugere maluerit quam iudices in ius vocatus adire. Tum filia Chilonis a marito discessit et causam patris precibus et luctu egit, consors exsilii. Lysander et Agis Cleombrotum regem fecerunt ex Agiadum stirpe, Cleombrotum II dictum.

Mox tandem mutatis popularium studiis ob agrorum divisionem iterum atque iterum dilatam exsulis regis fautores eum restituere potuerunt. Leonidas precibus filiae dedit ne Cleombrotum statim interficiendum iuberet sed exsilio tantum puniret. At Agidem ab ephoris novis damnatum strangulandum iussit (241 a.C.n.) et eius uxorem Agiatin, filiam Gylippi, feminam divitem[6] filio Cleomeni dedit. Anno 235 a.C.n. obiit Leonidas ac statim successor idemque filius Cleomenes III consilia Agidis IV sublatis de medio omnibus qui obstabant pertulit, fortasse ab uxore persuasus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De illa genealogia vide Plutarchum, Agis III.4-9.
  2. Agis III.9
  3. Agis V ubi legimus tunc temporis cives Lacedaemonios fundos possidentes non magis quam centum fuisse ǃ
  4. Agis XI.1
  5. Agis XI.2-7.
  6. Cleomenes I.1-3.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]