Cleombrotus II

E Vicipaedia
Rex Leonidas Cleombrotum exsilio damnans, a Beniamino West circa 1768 secundum Plutarchum pictus.

Cleombrotus II (floruit medio tertio saeculo a.C.n.) fuit rex Spartae ex Agiadum stirpe annis 242 et 241 a.C.n. una cum Agide IV. Socero suo Leonidae II fugato successit cui regnum post annum reddere coactus est dum ipse in exsilium cum uxore et liberis proficiscitur. Ad eius vitam cognoscendam praecipuus fons vita Agidis a Plutarcho in Vitis Parallelis composita habetur

De familia[recensere | fontem recensere]

Regali stirpe Agiadum ortus Cleombrotus Chilonim filiam regis Leonidae II uxorem duxit. Hanc Chilonim Leonidas ex muliere alienigena, satrapae cuiusdam Seleucidarum filia, genuerat, quod a moribus ac fortasse etiam a veteribus legibus Lacedaemoniorum abhorrebat. Certe inimici regis Leonidam hac de causa regno expulerunt. Chilonis duos filios Cleombroto peperit, Agesipolim et Cleomenem quorum neuter regnavit ; at filius Agesipolis et nepos Cleombroti II ultimus Spartanus rex e stirpe Agiadum fuit, sub nomine Agesipolis III[1].

De brevi regno[recensere | fontem recensere]

Leonidas genero suo exsilium in templo Posidonis indicens a Pelagio Palagi pictus.

Controversia de agris dividendis et aere alieno tollendo inter reges coorta Cleombrotus Agidis partes secutus novis rebus favebat. Agidis fautores -in primis ephorus Lysander, inveteratus Leonidae inimicus- Cleombroto persuadebant ut regnum sibi vindicaret ac simul Leonidam accusare coeperunt quod liberos ex uxore alienigena sustulisset -quod Heraclidis[2] nefas habebatur- et diu peregre apud Seleucidas moratus esset. Nec dubitavit Cleombrotus testimonium suum contra socerum eis praestare[3] . Tum Leonidas exterritus Tegeam confugit et Cleombrotus in eius locum rex creatur.

Paulo post tamen multi Lacedaemonii sese deceptos existimantes quia agrorum divisio semper differebatur sententiam de regibus mutaverunt. Ita in patriam restitutus et ultionis cupidus Leonidas in generum saevire constituerat qui in Posidonis templum supplex confugit. At Chilonis quae ante annum cum patre indignum factum mariti vituperaverat atque abhinc ei irata fuerat tum e contrario patrem pro marito oravit[4] nec quicquam praeter meram incolumitatem adepta cum marito et liberis exsul civitatem reliquit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius IV.35.10-12.
  2. Reges Spartae Heraclem ut originem stirpis suae vindicabant.
  3. Agis 11
  4. Agis 17

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • ̈ Paul Cartledge et Anthony Spawforth Hellenistic and Roman Sparta  : a tale of two cities, Routledge 2002
  • ̈Benjamin Shimron, Late Sparta : the Spartan revolution, 243-146 B.C., Arethusa, 1972