Lejeune Mbella Mbella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Lejeune Mbella Mbella
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Iulii 1949; Nkongsamba
Patria: Cameronia

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: Legatus

Lejeune Mbella Mbella (ad Nkongsamba prope Duala natus die 9 Iulii 1949) est politicus Cameroniae.

E familia oppidi Ebone ortus,[1] in urbe nativa educatus, alumnus est universitatis Yaundensis 2.[2] Iuxta ministerium rerum externarum ab anno 1980 operam dedit, Ottavam Lutetiamque a principio missus. Consul Cameronensis Massiliae in urbe ab 1993 usque in 1997, mox legatus Cameroniae iuxta regimen Iaponense ab 2002, deinde iuxta Franciam ab 2006 novem annos meruit. Die 2 Octobris 2015 minister a rebus externis factus est,[3] primo ministro Philemone Yang. Quod officium anno 2019, primo ministro Iosepho Dion Ngute, retinuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fide fr:wiki
  2. Fide paginae Facebook
  3. Nationes Unitae