Gulielmus Eteki Mboumoua

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gulielmus Eteki Mboumoua
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20 Octobris 1933; Duala
Obitus: 26 Octobris 2016; Yaunde
Patria: Cameronia
Nomen nativum: William Aurélien Etéki Mboumoua

Officium

Officium: Secretary General of the Organisation of African Unity
Munus: Legatus

Gulielmus Eteki Mboumoua (Dualae natus die 20 Octobris 1933; Yaunde in urbe die 26 Octobris 2016 mortuus) fuit politicus Cameroniensis et internationalis.

E familia nobili gentis Sawa ortus est. Nuper ab alma matre Francica rediens gubernator factus est praefecturae Sanaga Maritimae anno circiter 1960, sed mox minister eruditionis nationalis iuventutisque promotus est, quo officio ab anno 1961 ad 1968 fungebatur, Paulo Biya praeside futuro a secretis merente. Insuper cancellarius factus est anno 1962 universitatis foederalis Yaundensis nuper conditae. Anno 1968 praeses fuit congressus generalis UNESCO eo anno Lutetiae acti. Secretarius generalis meruit iuxta ordinem unitatis Africanae a die 16 Iunii 1974 usque ad 21 Iulii 1978, antecessore Nzo Ekangaki. In patriam reditus minister a rebus externis fuit ab anno 1984 usque ad 1987. Praeses fuit Crucis Rubrae Cameronensis ab anno fere 2002 usque ad mortem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Secretarii generales Ordinis unitatis Africanae, praesides commissionis iuxta Unionem Africanam
AU emblem.png
Secretarii generales Ordinis unitatis Africanae (1963–2002)Kifle Wodajo 1963 • Diallo Telli 1964 • Nzo Ekangaki 1972 • Gulielmus Eteki Mboumoua 1974 • Edem Kodjo 1973 • Petrus Onu 1978 • Ide Oumarou 1985 • Salim Ahmed Salim 1989 • Amara Essy 2001
Praesides commissionis iuxta Unionem Africanam (2002–)Amara Essy 2002 • Alpha Oumar Konaré 2003 • Ioannes Ping 2008 • Nkosazana Dlamini-Zuma 2012 • Moussa Faki 2017