Jump to content

Lectisternium

E Vicipaedia

Apud Romanos antiquos lectisternium fuit praebitio dapum dis et deabus publice facta. Vocabulum lectisternii e lecto et sternere compositum est.

Nam Romani quia mensae accubare solebant, etiam caelestibus ad cenam invitatis, quorum in — ut ita dicam — ἐπιφανίαν credebant, mensam ac lectulum sive pulvinar collocabant. Qua de causa haec res etiam pulvinaria nuncupatur.

Primum lectisternium Romae, libris Sibyllinis ob gravem pestem e senatu consulto aditis, a duumviris sacris faciundis anno 399 a.C.n. factum esse Livius in suis ab urbe condita libris[1] tradit.

Sed non solum rebus adversis coacti Romani hunc morem secuti sunt; immo etiam victoriis triumphisque patratis dis lectisterniis habitis gratias egerunt, sicut ex illis celeberrimis Horatii versibus intellegimus: nunc — id est Antonio una cum Cleopatra mortuo et Alexandria urbe expugnata — [...] Saliaribus / ornare pulvinar deorum / tempus erat dapibus etc.[2]

adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. 5,13,4ff
  2. carmen 1,37, 1-4