Laurentius (archidiaconus et martyr)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Laurentius (archidiaconus et martyr)
Res apud Vicidata repertae:
Laurentius (archidiaconus et martyr): imago
Nativitas: 31 Decembris 225; Osca
Obitus: 10 Augusti 258; Roma
Patria: Roma antiqua

Officium

Munus: Diaconus Catholicus

Consociatio

Familia

Genitores: Orentius; Patientia

Memoria

Sepultura: Basilica Sancti Laurentii extra muros
hieromartyr (feriae die 10 Augusti)
Imago Sancti Laurentii (ad dextram) a Fratre Angelico picta, eum cum Sancto Thoma Aquinate ac Sancto Ioanne exhibens.
S. Laurentius cum crate ferrea, Adam Elsheimer, c. 1605

Laurentius, martyr et archidiaconus Romae, passus est die 10 Augusti 258.

Martyrium secundum antiquam traditionem[recensere | fontem recensere]

Laurentio Sixtus II papa curam pauperum et miserorum mandaverat. Postquam Valerianus imperator Sixtum supplicio affecit, Laurentius verberatus iussus est, ut thesaurum ecclesiae inter triduum traderet. Laurentius autem thesauro inter fideles distributo turbam pauperum, aegrorum, mancorum, viduarum et orphanorum iudici ut "ecclesiae thesaurum" praesentavit. Quare in crate ferrea flammis traditus est. Tum etiam iudici insultavisse traditur, cum diceret: "Assatum est iam, versa et manduca!" Inde Laurentius cum crate ferrea depingitur. Traditio vult eum una cum quattuor sociis anno 258 die 10 Augusti hoc martyrium tulisse.

Veneratio[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum eius invenitur prope viam Tiburtinam, ubi iam initio saeculi quarti memoria Laurentii celebrata est. Constantinus imperator ibi basilicam aedificavit, ex qua pluries mutata hodierna Basilica Sancti Laurentii extra muros exstitit. Anno 955 die 10 Augusti Otto I imperator Hungaros in Campo Lici fluminis devicit. Cum victoria auxilio S. Laurentii adscripta esset, veneratio eius valde increbuit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Martyrologium Romanum (a. 2001, die 10 Augusti) haec notat:

festum sancti Laurentii, diaconi et martyris, qui, Xysti papæ consortium etiam in martyrio cupiens, ut refert sanctus Leo Magnus, thesauros Ecclesiæ tradere iussus, pauperes, in quorum victum atque vestimentum facultates cumulaverat, illuso tyranno ostendit ac post triduum pro Christi fide flammas superavit et in honorem eius triumphi transierunt etiam instrumenta supplicii. eius corpus Romæ in cœmeterio in agro Verano eius nomine appellato depositum est.

Prudentius poeta, in libro Peristephanon, carmen 2, in illius martyris honore, sub titulo Passio Laurentii beatissimi martyris scripsit.

Praeterea exstant varii de natali S. Laurentii sermones, inter alios Ambrosii, Augustini et Leonis I papae.

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]