Laetitia Ramolino
Jump to navigation
Jump to search
Maria Laetitia Ramolino' (nata 24 Augusti 1750 Adiacii, Corsica, mortua 2 Februarii 1836 Romae) mater Napoleonis Bonaparte, imperator Francorum, fuit.
Vitae[recensere | fontem recensere]
Laetitia anno 1764 Carolo Buonaparte nupsit, iurisconsulto ac propugnatori libertatis Corsicae. Cum marito in saltibus primo contra Rempublicam Genuensem certavit. Anno 1768 Genua Corsicam Franciae vendidit et tunc patriae amantes contra huius milites pugnaverunt. Anno 1769 autem victi sunt et Carolus studium iurisprudentiae finivit et Adiacii iurisprudens laboravit. Carolo XIII liberos peperit, quorum quinque infantes mortui sunt. Hi superant:
- Iosephus Bonaparte (1768-1844), rex Neapolis et postea Hispaniae
- Napoleo Bonaparte (1769-1821), imperator Francorum
- Lucianus Bonaparte (1775-1840)
- Eliza Bonaparte (1777-1820)
- Ludovicus Bonaparte, rex Hollandiae (1778-1846)
- Paulina Bonaparte (1780-1825)
- Carolina Bonaparte (1782-1839)
- Hieronymus Bonaparte (1784-1860), rex Westphaliae.
Post finem Imperii Francici Romae in exilio vixit.