Mons fragilis (Grindelwald)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mons fragilis (germanice: Faulhorn) est mons inter vicos Grindelwald et Iseltwald (communis Brienzolae) altitudinis 2681 metrorum in pago Berna Helvetiae situs. Nomen montis propter minimam soliditatem lapidum vel stratorum telluris in ea parte Alpium inventum est.

Mons fragilis cum deversorio

Turismus[recensere | fontem recensere]

In summo monte prima epoca turismi ad Alpes anno 1823 caupona constructa erat, eo tempore maxima altitudine omnium cauponae in Alpes sita. Novum hospitium anno 1832 factum hodie existit. Ibi turistae magnificum conspectum ad montes Alpium cum Eiger et Jungfrau atque ad lacum Brienzolae et lacum Tunae habent nonnisi usque ad montes Iuram, Nigram silvam et Vosegum.

Iter montis fragilis solum pedibus idoneus est.[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martin Wehrli: Faulhorn – Die Geschichte eines Berggasthauses. Unterseen 2003.
  • Ruth Michel Richter, Konrad Richter: 36 Berghotels und Berggasthäuser der Schweiz.Zürich 1998, pag.127–132.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mons fragilis (Faulhorn) spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]