Jump to content

Laar

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Laar
Res apud Vicidata repertae:
Laar: insigne
Laar: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°37′0″N 6°43′59″E
Numerus incolarum: 2 128
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 51.01 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Hardenberg, Emlichheim, Wilsum

Tabula aut despectus

Laar: situs
Laar: situs
Ecclesia Reformata Laar

Laar est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ad commune etiam vici Agterhorn, Echteler, Eschebrügge, Heesterkante atque Vorwald pertinent. Laar est praeterea pars communis generalis Emlichheim.

Anno 1227 "domus Laar" possessio comitis Balduini Binethemsis primi in actis descripta est-[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Hoogstede pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Laar ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vici supra dicti cum Laar coniuncti sunt. Anno 2011 Gerhardus Trüün (CDU) novus magister civium electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Laar spectant.