La Bamba

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"La Bamba" est carmen plebeium de Veracruce in Mexico, unum ex notissimis carminibus Mexicanis. Carmen in gratia apud populos Mexicanos in CFA diu erat, et annos 1940 in radio Americano interdum cantum est. Anno 1958, Ricardus Valenzuela, cantor Mexicano-Americanus, carmen conversum rockicum disco mandavit. Mense Februario proximi anni, is, Buddy Holly, et Big Bopper musicis in fragore aeroplanica perierunt. Anno 1987, grex Los Lobos carmen cecinit in La Bamba, pellicula de Valens vita, et suum discum eiusdem carminis factum est solum discum in lingua Hispanica quod summam musicae popularis cartam in CFA attigit.

Carminis origo et auctus[recensere | fontem recensere]

Carminis musica fortasse abhinc annos trecenti in Mexico orta est. A flamenco Hispanico et rhythmis Afro-Mexicanis recentius impulsum, carmen violino, haranis, cithara, et harpa nunc utitur, et in voce falsa saepissime canitur. Carminis verba magnopere variant quod permulta acroamata ex tempore canunt.

Nexus[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Hermes Rafael. 1982. Origen e Historia del Mariachi. Mexici: Katún.