Kottbusser Tor (statio)
Porta Cotbusiensis Germanice Kottbusser Tor Berolini est nomen areae publicae atque urbis regionis atque stationis ferriviariae metropolitanae in Monte Crucis. Nonnumquam haec regio etiam Klein-Istanbul appellatur vel "Constantinopolis Minor" quia ibi multi Turci habitant.
Historia[recensere | fontem recensere]
Hic olim saeculis XVIII et XIX porta muri teloniarii fuit ubi via Cotbusium versus incepit. Ea via appellatur vicina portae parte via, parte autem a porta longinquius remota agger Cotbusiensis.
Commeatus[recensere | fontem recensere]
Hic est statio ferriviaria lineae metropolitanae elevatae numero 1 et subterraneae numero 8. Proxima statio lineae 8 meridiem versus est Fori Arminiani.
Coordinata geographica[recensere | fontem recensere]
52° 29′ 57″ Sept., 13° 25′ 5″ Ort.
Pinacotheca[recensere | fontem recensere]
-
In statione subterranea
-
Porta a Via Cotbusiensi conspecta
-
Hamaxostichus stationem elevatam relinquens