Kajsa Ollongren

E Vicipaedia
Wikidata Kajsa Ollongren
Res apud Vicidata repertae:
Kajsa Ollongren: imago
Kajsa Ollongren: imago
Nativitas: 28 Maii 1967; Lugdunum Batavorum
Patria: Regnum Nederlandense, Suecia
Nomen nativum: Karin Hildur Ollongren

Familia

Genitores: Alexander Ollongren; Gunvor Ulla Marie Ollongren-Lundgren
Coniunx: Irene van den Brekel
Familia: Ållongren

Kajsa Ollongren, praenominibus nativis Karin Hildur (Lugduni Batavorum nata die 28 Maii 1967) est politica Nederlandiae.

Filia est astronomi Alexandri Ollongren, qui e familia nobili Finnica ortus in Indiis Nederlandicis natus est, uxorisque Gunvor Lundgren e Suecia oriundae. Alumna est universitatis Amstelodamensis Scholaeque Nationalis Administrationis Parisiensis necnon instituti rerum internationalium Clingendael. Ab anno 2014 urbi Amstelodamo praefecta vicaria, anno autem 2017 brevissimum temporis spatium praefecta ad interim fuit. A die 26 Octobris 2017 ministra a rebus internis meret, primo ministro Marco Rutte.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Kajsa Ollongren spectant.
Ministri rerum internarum Nederlandici 1998–